- ALOA
- ALOAnumerô plurali festivitas fuit agricolarum Athenis, quae subvectis ex agris frugibus celebrabatur. Sic dicta, quod in areis, quae Graece Α῎λως dicuntur, praecipue moras traherent homines; unde et Cererem Α᾿λωάδα, i. e. areas replentem, veteres nuncupârunt. Gyraldus in Syntag. Hesych. Α᾿λῶα ἑορτὴ ΑθήνῃϚι, Aloa (aliis Haloa) festum Athenis. Cuius vero Dei fuerit, haudquaquam cxprimit; ut neque Hirpocration, et Suidas, qui tamen ex Philochoro nominis originem exponunt. Α᾿λῶα ἑορτή ἐςτιν Α᾿ττικὴ, Φιλόχορος δέ φησιν ὀνομαςθῆναι ἀπὸ ??? τότε τοὺς ἀνθρώπους τὰς διατρβὰς περὶ τὰς ἄλως ποιεῖςθαι Addit Harpocration, Α῎γεςθαι δἐ αὐτην´ φησιν εν τῷ περὶ ἑορτῶν Ποσειδεῶνος μηνός. Α῎λως tamen non simpliter aream siguificat, sed ἀμπελόφυτον χώραν, καὶ σιτοφόρον. Quare Philechorus indicare videtur, hoc festum ab Agricolis observatum, cum ad messem accingerentur. Verum Eustath. ad Il. 1. Cereris t bacchi sacrum ait esse; quod com portatis in horrea frugibus agitatur. Ι᾿ςτέον δὲ ὅτι ἐπὶ συγκομιδῇ καρπῶν, ἐφ᾿ ᾗ καὶ τὰ Θαλυσια ἐθυετο, ἑορτὴ ἤγετο Δήμητρος καὶ Διονύσου, κατὰ Παυσανίαν, Α᾿λῶα καλουμένη, διὰ ???ὸ ταῖςτ ἀπαρχαῖς, καὶ μάλιςτα εν Α᾿θήναις, ἀπὸ τῆς ἄλω τότε καταχρᾶςθαι φέροντας εἰς Ε᾿λευσῖνα. Et quidem immodice fructuum primitias absumi oportuit, quia non licebat Aloorum die sacrificare, aut hostias immolare; quarum alioquin carnes in viscerationem cedebant adustis tantum coxis, et pinguedine, quorum nidore frui Deos arbitrabantur. Apud Athenaeum, l. 13. Demosthenes in orat. contra Neraeam. Archiae sacrorum Antistiti exprobravit. Ο῞τι Σινώπῃ τῇ ἑταίρα Α᾿λώοις ἐπὶ τῆς ἐχάρας, τῆς εν τῇ αὐλῇ Ε᾿λευσῖνι προσαγούτη ἱερὸν θύσειεν, νομίμου ὄντος εν ταύτῃ τῇ ἡμέρᾳ ἱερεῖα μὴ θύειν. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.